CCCLXVIII. 1483, April 28. Schloss Glatz. Herzog Heinrich (s. No. CCCLXVI.) vidimiert die Urkunde No. XXXI. Nos Henricus senior, dei gratia dux Munsterbergensis comesque Glacensis etc. tenore presentium recognoscimus omnibus, quibus expedit, notificando, quod coram nobis apparuit reverendus in Christo pater dominus Jacobus abbas monasterii Camencensis Cisterciensis ordinis, producens quasdam literas privilegiatas super mineralibus et metallis emanatas a quodam bone memorie duce Henrico Monsterbergensi predecessori nostro monasterio prefato datas, quas tunc, cum apud nos producte fuerunt litere prefate, integras, illesas omnique vitio carentes vidimus et legimus, cum sigillo rotundo glaucei coloris serico nigro subappenso sigillatas; in cuius medio fuit quedam imago ducalis in dextera habens figuram in modum gladii ad spatulas extensam, et in sinistra clipeum aquilam ostendens et in circumferentiis scriptum fuit: Sigillum Henrici ducis Münsterbergensis etc. Supplicavit idem abbas nobis, ut de hiis sibi sub sigillo nostro fidimus dare dignaremur, cuius litere tenor sequitur de verbo ad verbum et est talis. - No. XXXI. - Et quia iusta petentibus non est denegandus assensus, nos cum literas suprascriptas vidimus, legimus integrasque et illesas comperimus, hoc fidimus sigillo nostro ducali munitum dare iussimus et ex certa scientia mandavimus. Actum et datum in castro nostro Glacensi feria secunda post dominicam Cantate anno domini millesimo quadringentesimo octuagesimo tertio. Liber Cancellariae fol. 201. Gedruckt bei Heintze. Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 10, Urkunden des Kloster Kamenz. Hrsg von Dr Paul Pfotenhauer, Breslau 1881.
Zamknij dokument |